Arcana Coelestia (Elliott) n. 9069

Previous Number Next Number See English 

9069. `Et dominus bovis insons': quod significet quod non malum ab interno homine, quia ex voluntario et non {1} ex intellectuali, constat ex (x)significatione `domini bovis' quod sit internus seu spiritualis homo, per `bovem' enim significatur affectio mali in naturali seu externo homine, n. 9065, inde `dominus bovis' est internus homo, hic enim est dominus externi seu naturalis {2}, nam dominari potest super affectiones mali in {3}naturali, et quoque dominatur quando naturale est subordinatum, ut est apud regeneratos; et ex significatione `insontis' quod sit absque culpa; causa dicitur quia malum exivit ex voluntario et non ex intellectuali, malum enim ex voluntario et non simul ex intellectuali non damnat, nam homo id non videt, ita non expendit num malum sit, quapropter non est conscius ejus {4}; tale malum est malum ex hereditario {5}antequam homo instructus est quod sit malum, et quoque {6}postquam instructus est, et solum in vita externa {7}seu corporis est, et non simul in vita interna quae intellectus; nam videre (c)et intelligere quod malum sit, et usque id facere, reum facit hominem, ut Dominus docet apud Johannem, Pharisaei dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet, ix 40, 41. [2] Quod nemo puniatur propter mala (x)hereditaria sed propter mala propria, videatur n. 966, 1667, 2307, 2308, 8806. Tale malum est quod significatur per bovem cornu ferientem virum aut mulierem antequam dominus bovis sciverit quod cornupeta fuerit; in nunc sequenti versu agitur de malo cujus conscius est homo, quod significatur per `bovem cornupetam, de quo scivit dominus (o)ejus et non custodivit'; (d)quare inde poena est, quod bos lapidabitur, et homo morietur {8}, si non ponatur {9} expiatio. @1 i simul$ @2 i hominis$ @3 d naturali homine i hoc$ @4 i mali$ @5 d antequam homo instructus est i ante instructionem$ @6 post instructionem, si homo$ @7 est quae corporis$ @8 moriatur IT$ @9 fiat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church