Arcana Coelestia (Elliott) n. 6222

Previous Number Next Number See English 

6222. `Et accepit duos filios suos secum, Menashen et Ephraimum': quod significet (t)Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae Intellectuale ab interno nata, constat ex repraesentatione `Menashis' quod sit novum voluntarium {1} in naturali et quale ejus, de qua n.5354 ad fin.; et (c)ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit novum intellectuale in naturali et quale ejus, de qua n. 5354; quod ab interno nata sint, significatur per quod essent `filii Josephi' per quem caeleste internum repraesentatur, n. 5869, 5877. [2]Quid Ecclesiae intellectuale, et Ecclesiae voluntarium, dicendum est: Ecclesiae intellectuale est percipere ex Verbo quid verum fidei et quid bonum charitatis; notum est quod sensus litteralis Verbi talis sit ut quodcumque dogma homo arripit, ex illo sensu id confirmet; causa est quia illa quae sunt sensus litteralis Verbi, sunt vasa communia quae recipiunt vera, et quod vasa illa, non nisi quam cum receperint {2}vera, appareant quasi per transparentiam qualia sunt; ita quod sint modo {3}communia quae ab homine primum haurienda sunt ut apte recipere possit particularia et singularia; quod sensus litteralis Verbi talis sit ut quodcumque dogma homo arripit, ex illo sensu confirmet, patet manifeste ex tot heresibus quae in Ecclesia fuerunt, et quae adhuc sunt, quarum unaquaevis a sectariis confirmatur ex sensu litterali Verbi, {4}ac ita ab illis confirmatur, ut {5} prorsus credatur quod ita sit; et tunc si ipsum verum {6}de caelo audirent, ne hilum {7}reciperent; [3]causa est quod illis non Ecclesiae intellectuale sit; Ecclesiae enim intellectuale est cum homo legit Verbum et unum cum altero sedulo confert, quod percipiat inde quid credendum et quid faciendum; hoc non cadit nisi in tales qui illustrantur a Domino, et (t)quoque qui in orbe Christiano illustrati vocantur; et illustratio illa {8}non cadit in alios quam in tales qui vera scire desiderant, non propter famam et gloriam sed propter vitam et usum; ipsa illa illustratio recipitur ab intellectuali apud hominem, nam intellectuale est quod illustratur; hoc patet manifeste ex eo quod qui parum intellectualis habent, nequaquam possint ex Verbo talia videre, sed quod fidem habeant illis quos credunt illustratos esse. Praeterea sciendum quod qui regenerati sunt, accipiant a Domino intellectuale quod illustrari potest; est lux caeli a Domino quae influit in intellectuale ac illustrat illud; intellectuale enim non aliunde suam lucem, suum visum, proinde suam perceptionem habet. [4]Sed intellectuale hoc quod Ecclesiae intellectuale vocatur, interius est quam intellectuale quod modo est ex scientificis, est enim apperceptio quod ita sit, non quod scientifica et philosophica id dictant, sed quia Verbum in sensu suo spirituali; ut pro exemplo: qui in Ecclesiae intellectuali sunt, clare possunt percipere quod Verbum in omnibus et singulis doceat quod amor in Dominum et charitas erga proximum sint {9}essentialia Ecclesiae, et quod vita hominis maneat post mortem, quodque vita ejus sit ex amoribus ejus; tum quod fides separata a charitate non sit fides, et quod fides nihil faciat ad vitam aeternam nisi quantum ea adjungitur bono amoris in Dominum et bono charitatis erga proximum; proinde quod conjuncta erunt ut (t)sit vita spiritualis; quod haec vera sint, clare percipere possunt illi qui intellectuale illustratum habent, sed qui id non habent, id nequaquam videre possunt. [5]Creditur quod illi intellectuale in rebus Ecclesiae habeant qui sciunt dogmata seu doctrinalia suae Ecclesiae multis confirmare, et hoc usque ad persuasionem quod ita sit, et quoque qui sciunt plures haereses dextre refellere; sed hoc non est intellectuale Ecclesiae, nam confirmare dogma non est intellectualis sed est ingenii in sensuali, et cadit quandoque in {10}pessimos, et id facere possunt qui prorsus nihil credunt et quoque {11}qui in ipsis falsis sunt; his {12}et illis nihil facilius est quam confirmare quodcumque lubet, usque adeo ut simplices persuadeantur; sed intellectuale Ecclesiae est percipere et videre, antequam aliquod dogma confirmatur, num verum sit vel non, et dein confirmare; [6]hoc intellectuale est quod per `Ephraimum' {13} repraesentatur; Ecclesiae autem bonum quod per `Menashen' repraesentatur, est bonum charitatis quod a Domino insinuatur homini Ecclesiae per vera fidei; haec enim una cum bono charitatis (m)sunt quae influunt in intellectuale et illustrant illud, et quoque (n)faciunt ut intellectuale et voluntarium unam mentem constituant. Quod utrumque, nempe {14} intellectuale et {14} voluntarium, ab interno natum sit, constare potest ex illis quae prius saepius dicta et ostensa sunt, nam omnis affectio (t)boni et veri' per quam illustratio, non aliunde influit, {15}ita non aliunde nascitur quam ab interno, hoc est, per internum a Domino. @1 i etiam$ @2 illa$ @3 recipientia$ @4 et ita apud eos$ @5 i ab illis$ @6 e$ @7 reciperetur$ @8 nec$ @9 principalia$ @10 illos$ @11 in pessimos$ @12 enim$ @13 i in Verbo$ @14 i Ecclesiae$ @15 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church