Arcana Coelestia (Elliott) n. 6221

Previous Number Next Number See English 

6221. `Ecce pater tuus aegrotat': quod significet regenerationis successivum, constat ex significatione `mori' quod sit resurrectio in vitam et regeneratio, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6036; inde `aegrotare' quod praecedit, est progressivum ad regenerationem, ita regenerationis successivum. Quod `mori' sit regeneratio, et `aegrotare' sit regenerationis successivum, non potest non apparere sicut remotius quam ut credatur ita esse, sed qui de cogitatione et loquela angelica aliquid novit, agnoscet quod ita sit; angeli {1} nihil sciunt de morte nec de aegrotatione, quare nec habent aliquam de iis ideam; quapropter loco earum, cum legitur hoc ab homine, habent ideam continuationis vitae, et resurrectionis; ex causa quia cum moritur homo, exuit solum quod ei inserviverat usui in mundo ac intrat in vitam in qua fuerat cum suo spiritu; haec idea obvenit angelis cum legitur `mori, et aegrotare'; (m)pariter idea regenerationis, nam haec est resurrectio in vitam; prius enim fuerat homo spiritualiter mortuus, cum autem regeneratus est, fit vivus, et filius resurrectionis:(n) [2]ipse homo cum in corpore vivit, qui caelum desiderat, is nec aliter cogitat de morte, nec de aegritudine quae praecedit, quam quod sit resurrectio in vitam, nam cum cogitat de caelo, abstrahit se ab idea de corpore, {2}imprimis cum aegrotat et propius ad mortem venit; inde patet quod spiritualis idea de morte corporis sit de novo vitae; quapropter cum de resurrectione aut de regeneratione agitur in caelo, et hoc labitur deorsum et determinatur in talia quae sunt mundi, quod non aliter cadat quam in similia. Ita se habet cum Verbo: hoc quoad omnia et singula descendit ex Domino (c)ac transivit per caelum usque in mundum; {3}in descensu induit se formis adaequatis ad captum in triplici caelo, et tandem forma ad captum hominis quae est sensus litteralis. @1 i prorsus$ @2 cumprimis quia prope ad mortem est$ @3 i ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church