Arcana Coelestia (Elliott) n. 553

Previous Number Next Number See English 

553. Qui in amore mutuo sunt, in caelo continue ad vernum adolescentiae suae pergunt; et quo plura millia annorum vivant, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum cum continuis incrementis, secundum amoris mutui, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, [in] charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem: bonitas enim et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat sic ut ipsae charitatis formae sint: visae sunt quibusdam et obstupuerunt. [2] Charitatis forma est talis quae ad vivum conspicitur in altera vita, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur; quae forma cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam; per pulchritudinem illius formae exhibentur, in imagine, vera fidei, quae quoque inde percipiuntur. Qui in fide in Dominum vixerunt, hoc est, in fide charitatis, tales formae seu tales pulchritudines in altera vita fiunt; omnes angeli tales formae sunt cum innumerabili varietate; ex his caelum.

CAPUT VI 1. ET fuit, quod inciperet homo multiplicare se super faciebus humi, et filiae natae iis. 2. Et viderunt filii Dei filias hominis, quod bonae illae, et acceperunt sibi uxores ab omnibus quas eligebant. 3. Et dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro; et erunt dies ejus centum et viginti anni. 4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam Intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis. 5. Et Vidit JEHOVAH, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die. 6. Et paenituit JEHOVAH, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius. 7. Et dixit JEHOVAH, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum, quia paenitet Me quod feci ea. 8. Et Noah invenit gratiam in oculis JEHOVAE.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church