Arcana Coelestia (Elliott) n. 552

Previous Number Next Number See English 

552. Quod omne gaudium et felix in caelo, a solo Domino, ostensum mihi est per plures experientias, quarum hanc hic loci licet referre. Videbam quod quidam spiritus angelici summo studio formare candelabrum cum suis lucernis et floribus ornatissime in honorem Domini; videre datum per unam alteramve horam quantum laborabant ut omnia et singula pulchra et repraesentativa essent, opinantes quod a semet; sed mihi manifeste appercipere datum quod nihil usque invenire possent a semet; tandem post aliquot horas dicebant quod formaverint pulcherrimum candelabrum repraesentativum in honorem Domini, inde ex intimis gavisi; sed dicebam quod nihil usquam ex semet invenerint et formaverint sed solus Dominus pro iis; primum illud vix credere volebant; sed quia spiritus angelici erant, illustrati sunt et fassi quod ita sit. Similiter se habet cum repraesentativis ceteris, et cum omnibus et singulis affectionis et cogitationis, et sic cum gaudiis caelestibus et felicitatibus, quod omnium minima eorum a solo Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church