Arcana Coelestia (Elliott) n. 4525

Previous Number Next Number See English 

4525. Ex his patet quod imprimis apud hominem omnium correspondentia sit cum mundo spirituali, et quod absque illa correspondentia ne quidem momento subsistere possit, nam absque correspondentia nihil continuum foret ab Ipso Esse vitae, hoc est, a Domino, ita inconnexum, et inconnexum sicut nullum dissipatur. Quod correspondentia apud hominem immediatior et inde strictior sit, est quia creatus est ad sibi applicandum vitam Domino (c)et inde in quoad cogitationes et quoad affectiones a Domino elevari possit supra mundum naturalem, (c)et inde cogitare de Deo et affici Divino, illi Ipsi; secus ac animantia terrae; et qui ita conjungi possunt Divino, illi non moriuntur quando corporea quae sunt mundi, separantur, interiora enim conjuncta manent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church