4526. Quod correspondentiam visus qui oculi, de qua ad finem capitis praecedentis incohatum est, ulterius attinet, sciendum quod correspondentia ejus sit cum illis quae sunt intellectus, nam intellectus est visus internus, et visus hic internus est in luce quae supra lucem mundi est; quod homo per illa quae ei apparent in luce mundi, possit intelligentiam sibi comparare, est quia lux superior, seu lux caeli, influit in objecta quae sunt ex luce mundi, et facit ut appareant repraesentative et correspondenter;
lux enim quae est supra lucem mundi, est quae procedit a Domino Qui illuminat universum caelum; ipsa intelligentia et sapientia quae a Domino, apparet ibi ut lux; haec lux est quae facit intellectum seu visum internum hominis; cum illa per intellectum influit in objecta quae sunt ex luce mundi, facit ut appareant repraesentative et correspondenter, ac ita intellectualiter. Et quia visus oculi qui est in mundo naturali, correspondet visui intellectus qui est in mundo spirituali, correspondet ille veris fidei, nam haec sunt genuini intellectus; vera enim faciunt omnem intellectum hominis, nam omne {1} cogitationis versatur circa id quod ita sit, vel quod non ita sit, hoc est, quod verum vel non verum: quod visus oculi correspondeat veris et bonis fidei, videatur supra n. 4450. @1 omne enim$