Heavenly Doctrine (Tafel) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. (1.) De illis qui in falsis sunt ex malo; et qui in falsis non ex malo ita de falsis ex malo, et de falsis ex non malo. Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala et quod origines malorum et inde falsorum sint plures (n. 1188, 1212, 4729, 4822, 7574). Quod sit falsum ex malo, seu falsum mali et quod sit malum ex falso, seu malum falsi, ac iterum inde falsum, ita derivative (n. 1679, 2243). Quod ex uno falso, imprimis si loco principii sit, fluant falsa in continua serie (n. 1510, 1511, 4717, 4721). Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit sum ex fallaciis sensuum (n. 1295, 4729). Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (n. 4729, 8318, 9258). Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (n. 2863, 9304, 10109, 10302). Quod sit falsificatum (n. 7318, 7319, 10648). Quod omne malum secum habeat falsum (n. 7577, 8094). Quod falsum ex cupiditatibus amoris sui sit ipsum falsum mali, et quod inde pessima genera falsorum (n. 4729). Quod malum sit grave, et ex se delabatur in infernum; non autem falsum, nisi ex malo (n. 8279, 8298). Quod bonum vertatur in malum, et verum in falsum, cum delabitur e caelo in infernum, quia sic quasi in crassam et impuram atmosphaeram (n. 3607). Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi et sicut aquae impurae supra inferna (n. 8217(? 8137), 8138, 8146). Quod qui in infernis sunt loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698(? 7699)). Quod qui in malo sunt non possint nisi falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437). Plura de malo falsi (n. 2408, 4818, 7272, 8266(? 8265), 8279): et de falso mali (n. 6359, 7272, 9304, 10302). Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat ut verum (n. 5033, 6865, 8521, 8780). Quod ideo explorandum num verum sit antequam confirmatur (n. 4741, 7012, 7680, 7950, 8521). Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde persuasio falsi, quae homini post mortem (n. 845, 8780). Persuasio falsi quam damnosa (n. 794, 806, 5096, 7686). Quod bonum influere in vera nequeat, quamdiu homo in malo est (n. 2434). Quod bona et vera tantum removeantur ab homine, quantum is in malo et inde falsis est (n. 3402). Quod quam maxime praecaveatur a Domino ne verum conjungatur malo, ac falsum mali bono (n. 3110, 3116, 4416, 5217). Quod ex commixtione illa profanatio (n. 6348). Quod vera exterminent falsa, et falsa vera (n. 5207). Quod vera penitius recipi nequeant, quamdiu regnat incredulitas (n. 3399). Quod vera falsificari possint, quomodo (ab exemplis, n. 7318). Quod malis liceat falsificare vera, causae (n. 7332). Quod vera falsificentur a malis, per quod applicentur et sic deducantur ad malum (n. 8094, 8149). Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo, quod fit imprimis per fallacias et per apparentias in externis (n. 7344, 8602(? 8062)). Quod malis liceat aggredi verum, non autem bonum, quia verum possunt per varias interpretationes et applicationes falsificare (n. 6677). Quod verum falsificatum ex malo sit contra verum et bonum (n. 8602(? 8062)). Quod verum ex malo falsificatum graviter puteat in altera vita (n. 7319). Plura de falsificatione veri (n. 7318, 7319, 10648). Quod falsa religionis dentur quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. (9258,) 9259). Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum, solum apud illos qui in malo sunt (n. 8318). Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (n. 8051, 8149). Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis apud illos qui in bono sunt, non autem apud illos qui in malo (n. 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298). Quod falsa et vera consocientur per apparentias ex sensu litterae Verbi (n. 7344). Quod falsa verificentur a bono, et mollescant, quia applicantur et deducuntur ad bonum, et removetur malum (n. 8149).

Quod falsa religionis, apud illos qui in bono sunt, recipiantur a Domino ut vera (n. 4736, 8149). Quod bonum, cujus quale est a falso religionis, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (n. 7887). Quod vera apud hominem sint apparentiae veri et boni imbutae fallaciis, sed quod usque Dominus adaptet illa genuinis veris apud hominem qui in bono vivit (n. 2053). Quod falsa in quibus bonum dentur apud illos qui extra ecclesiam sunt, et inde in ignorantia veri, etiam apud illos qui intra ecclesiam sunt, ubi falsa doctrinae (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 3778, 4189, 4190, 4197, 6700, 9256). Quod falsa in quibus non bonum graviora sint apud illos qui intra ecclesiam sunt, quam apud illos qui extra ecclesiam (n. 7688). Quod vera et bona auferantur malis in altera vita, ac dentur bonis, secundum Domini verba, "Ei..qui habet, dabitur ut abundet et ei qui non habet, auferetur quod habet" ((Matth. xxv. 29)) (n. 7770).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church