Arcana Coelestia (Elliott) n. 806

Previous Number Next Number See English 

806. 'Ab omni quod in arida': quod significet illos in quibus nihil talis vitae amplius et quod 'mortua sunt' significet exspiravisse inde nunc sequitur: et quia omnis vita amoris et fidei exstincta fuit, hic dicitur 'arida.' Arida est ubi non aqua, hoc est, ubi nihil spirituale amplius, minus caeleste; persuasio falsi omne spirituale et caeleste exstinguit et quasi suffocat; sicut unusquisque scire potest a multa experientia, si attendat; qui semel opiniones captarunt, tametsi falsissimas, inhaerent iis tam obstinate ut ne quidem audire velint aliquid quod contrariatur; ita nusquam patiuntur se instrui, si vel ante oculos eorum ponatur verum; adhuc magis dum opinionem falsi ex sanctitate quadam colunt; tales sunt qui omne verum respuunt, et quod admittunt, pervertunt, et sic infundunt phantasiis: hi sunt qui per 'aridam' hic significantur, super qua nec aqua, nec gramen, ut apud Ezechielem, Ponam fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum et desolabo terram et plenitudinem ejus, xxx 12;

'ponere fluvios aridam' pro quod non amplius quid spirituale: et apud Jeremiam, Facta est terra vestra in aridam, xliv 22;

'arida' pro terra desolata et vastata, ut amplius nihil veri et boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church