Arcana Coelestia (Elliott) n. 7357

Previous Number Next Number See English 

7357. `Et in te, et in populum tuum, et in omnes servos tuos, ascendent ranae': quod significet quod ratiocinia ex falsis erunt in omnibus et singulis, constat ex illis quae supra n. 7355 dicta sunt; {1}omnes et singuli qui in terra Aegypti significantur per `Pharaonem, populum ejus, et servos ejus,' ita falsa in omnibus et singulis; quod per `Pharaonem et Aegyptios' falsa significentur, saepius supra ostensum est. Sciendum quod qui in inferno sunt, quibus vera quae {2}in mundo sciverunt adempta sunt, non possint aliter quam falsa loqui; inde est cum aliquis talis loquitur, quod fit cum apparent in mundo spirituum, quod ilico sciatur quod falsum sit; hoc probi in altera vita ex communi experientia norunt; quod non nisi quam falsum loquantur, liquet etiam a Domini verbis apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 44;

quisque enim secundum affectionem amoris sui loquitur, et contra illam nemo loqui potest nisi ex simulatione, hypocrisi, fraude, et dolo, ut solent mali cum vera loquuntur; sed haec vera quae ita loquuntur usque {3}apud illos sunt falsa; vicissim (d)autem qui in vero sunt ex bono, illi non possunt aliter quam vera loqui. @1 omnia enim et singula quae in Aegypto$ @2 After sciverunt$ @3 illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church