Arcana Coelestia (Elliott) n. 1511

Previous Number Next Number See English 

1511. A multa experientia mihi notum factum est, ac ita notum ut nihil notius, quod spiritus qui in falsis sunt, influant in cogitationem et persuadeant prorsus sicut falsum esset verum, sic ut nullatenus aliter apparere possit, et hoc ex sphaera eorum. Similiter genii qui in malis sunt, ita influunt in voluntatem et efficiunt prorsus sicut malum esset bonum, sic ut nullatenus aliter sentiri possit, et hoc quoque ex sphaera eorum; influxus illorum et horum millies datum percipere manifeste, tum a quibus, ut et quomodo angeli a Domino illa removerint, praeter plura quae speciatim non ita dici possunt. Inde, ita pro certo ut nihil certius, mihi constare potuit unde falsa et mala apud hominem; et quod ex principiis falsi, et ex cupiditatibus mali, tales sphaerae, quae post vitam corporis manent et se tam evidenter manifestant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church