1512. Sphaerae phantasiarum cum sistuntur videndae, apparent sicut nubes, secundum phantasiae qualitatem, magis et minus densae: est nimbosa quaedam petra sub pede sinistro ubi antediluviani, sub qua degunt; nimbosum illud oritur ex phantasiis illorum, quo distinentur ab omnibus ceteris in alter vita. Ex illis qui in odio et vindictis vixerunt, exhalant tales sphaerae ut deliquium causentur, utque vomitum excitent: sphaerae tales sunt quasi venenatae; quae quantum venenatae, et quam crassae explorari solet per quasi fascias obscure caeruleas; ut hae evanescunt, etiam sphaera diminuitur.