Heavenly Doctrine (Tafel) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono. Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (n. 3603). Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180(? 8530), 9454(? 9154)). Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (n. 5276). Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (n. 3402, 3834). Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (n. 3849). Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368): nec salvent (n. 2261). Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (n. 3963). Quod nec possint regenerari (n. 10637(? 10367)). Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (n. 10367). De separatione veri a bono (n. 5008, 5009, 5022, 5028). Quale verum absque bono, et quale ex bono (n. 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (n. 5830). Quod verum absque bono sit morosum (n. 1949-1951, 1964). Quod in mundo spirituali appareat durum (n. 6359, 7068); et acuminatum (n. 2799). Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (n. 2231, 3146, 3412, 3413). Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (n. 3412, 3413). Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (n. 9186). Quod se conjiciant a falsis in mala (n. 3325, 8094). Errores et falsa in quae se conjiciunt (n. 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221(? 9222)). Quod Verbum illis occlusum sit (n. 3773, 4783, 8780). Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (n. 3051(? 2051), 3416). Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (n. 2507(? 2471), 3603, 4136, 9995). Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (n. 4802). Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (n. 7258(? 2258)). Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (n. 4180). Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (n. 2335).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church