Arcana Coelestia (Elliott) n. 5951

Previous Number Next Number See English 

5951. `Et fecerunt ita filii Israelis': quod significet effectum a veris spiritualibus in naturali, constat a significatione `fecerunt' quod sit effectus; et a repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879. Quid vera spiritualia in naturali, dicendum: vera fidei extra hominem, spiritum et angelum non sunt vera fidei, non enim applicata sunt alicui subjecto in quo {1}fiunt; cum autem applicantur homini, spiritui et angelo ut subjecto, tunc fiunt vera fidei sed cum differentia secundum status vitae cujusvis; apud eos qui primum addiscunt illa, sunt modo scientifica; postea si {2}illi sancte {3}venerantur illa, ultra vadunt et fiunt vera Ecclesiae; cum autem {3}afficiuntur illis et secundum illa {3}vivunt, tunc fiunt vera spiritualia; bonum enim amoris et charitatis quod unice est ex spirituali mundo, tunc imbuit illa et facit ut vivant; nam affici illis et vivere secundum illa est ex illo bono. [2] Qualia sunt vera quae fidei vocantur, apud illos qui vivunt secundum illa et qui non vivunt, mihi ostensum est; apud illos qui non vivunt secundum illa, apparuerunt sicut filamenta alba{4}, et apud quos {5}vera illa fuerunt at nihil boni, fragilia; at apud illos qui vivunt secundum illa, apparuerunt sicut fibrae e cerebro impletae spiritu, et molles; ita fuerunt haec vera animata, illa autem inanimata; ex quibus sciri potest quod vera apud homines se habeant secundum statum vitae cujusvis. Vera quae per `filios Jacobi' repraesentantur, sunt vera nondum spiritualia quia nondum facta vitae; at vera quae per illos ut `filios Israelis' repraesentantur, sunt spiritualia, quia ex eo quod facta vitae, bono amoris et charitatis {6}imbuta sunt; haec vera hic intelliguntur quia nunc actum est de initiatione ad conjunctionem verorum in naturali quae sunt `filii Jacobi', cum bono interno quod est' `Joseph', per medium quod `Benjamin', et quoque per bonum spirituale quod `Israel'. @1 A alters fiunt to fiant$ @2 homo$ @3 singular$ @4 i sicca$ @5 nihil boni fuit$ @6 impleta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church