5952. `Et dedit illis {1} vehicula juxta os Pharaonis': quod significet quod ab interno doctrinalia, sicut placuit, constat ex repraesentatione `Josephi' qui est is qui `dedit' {2} quod sit bonum internum, de qua prius; ex significatione `vehiculorum' quod sint doctrinalia, de qua supra n. 5945; et ex significatione `juxta os Pharaonis' quod sit sicut placuit, nempe veris spiritualibus quae sunt `filii Israelis', quia haec vera (t)sunt in naturali' quod per `Pharaonem' repraesentatur, n. (x)5160, 5799, et {3}'vehicula' per quae doctrinalia significantur, data sunt illis ad dispositionem. (s)Sicut placuit, dicitur quia doctrinalia quae per `vehicula Aegypti' significantur, sunt ex sensu litterali Verbi, n. 5945, qui absque sensu interno applicari potest cuique bono; Dominus enim non aliquem aperte docet vera sed per bonum ducit ad cogitandum quid verum, et quoque inspirat, homine nesciente, apperceptionem et inde electionem quod hoc verum sit quia ita dictat Verbum, et quia hoc quadrat; ita Dominus aptat vera secundum receptionem boni ab unoquovis; hoc quia fit secundum cujusvis affectionem, ac ita in libero, dicitur hic, sicut placuit.(s) @1 See p. 384, ftnote 1$ @2 i illis vehicula$ @3 doctrinalia quae per vehicula significantur$