Arcana Coelestia (Elliott) n. 10637

Previous Number Next Number See English 

10637. `Custodi tibi quod Ego praecipio tibi hodie': quod significet si faciant primaria haec quae sunt aeternae veritatis, constat ex significatione `custodire tibi' quod sit si (t)faciant ita qui agnoscunt Verbum, nam per Moschen repraesentatur Verbum, ut supra; et ex significatione `quod Jehovah praecipit hodie' quod sint primaria quae aeternae veritatis, nam quae Jehovah praecipit sunt Divinae Veritates, et per `hodie' significatur aeternum, n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939; aeternae illae veritates sunt quae in sequentibus vers. 12-27 continentur in sensu interno; quae autem continentur in sensu externo, non sunt aeternae veritates sed sunt quae observanda a gente Israelitica propter interna, significant enim ea, et sic involvunt ea; etiam custodienda erant ab illa gente antequam interna Verbi a Domino aperta sunt, et {1}cum aperta sunt, tunc externa illa abrogata sunt; nam cum homo colit Dominum ex fide et ex amore in Ipsum, quae sunt interna non opus {2}habet externis significantibus illa, est enim tunc in illis, et non in typis illorum; sicut quod festum azymorum custodiendum in mense Abib et quod tunc azyma septem diebus comedenda, quod omnis apertura uteri danda Deo, quod apertura asini redimenda vel decollanda, quod primogeniti filiorum redimendi, quod festum septimanarum feriandum, ut et festum collectionis, quod tribus vicibus in anno videretur omnis masculus coram Jehovah, quod non sacrificarent super fermentato, quod non elixandus haedus in lacte matris suae. Sed haec tametsi abrogata sunt, usque sunt sancta Divina Verbi (m)quoniam sanctum internum in illis est.(n) @1 postquam haec$ @2 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church