10638. `Ecce Ego expellens a faciebus tuis Emorritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam': quod significet remotionem tunc malorum et inde falsorum, constat ex significatione `expellere a faciebus' quod sit removere ab interioribus, quae sunt cogitationis et affectionis; `expellere' enim est removere, et `facies' sunt interiora, videatur in locis citatis n. 9546, (c)ac interiora hominis sunt quae intellectus et voluntatis ejus, seu quae sunt cogitationis et affectionis; inde `expellere a faciebus' est removere (c)ab illis; et ex repraesentatione gentium in terra Canaane, quod sint mala et falsa, de qua in locis citatis n. 9327 {1}, sed quodnam malum et falsum per quamlibet gentem repraesentatur, videatur in explicationibus ubi de illis actum est, (d)ut quid per Emorritam, n. 6306, 6859, quid per Canaanitam, n. 1573, 1574, 4818, per Chittitam, n. 2913, 6858, per Perisitam, n. 1573, 1574, 6859, per Chivitam {2} et {3} Jebusitam, n. 6860. Sed haec dicuntur de Verbo, quoniam per Moschen, a cujus faciebus gentes illae expellendae {4}erant, repraesentatur Verbum, ut ex praecedentibus constare potest. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: dicitur si {5}custodiret sibi quod Jehovah praecipit {6}, quod expelleret a faciebus ejus gentes illas, per quae significatur, si fecerint primaria praecepta quae sunt aeternae veritatis, quod removerentur mala et {7} falsa; praecepta illa sunt quae sequuntur in sensu interno, quorum praecipua sunt quod non alium Deum agnoscerent quam Dominum, et quod ab Ipso omne bonum et omne verum, tum quod salus ac vita aeterna ab Ipso; apud illos qui haec credunt, et amant quod ita sit, omne malum et falsum removetur dum legunt Verbum, quoniam Dominus tunc illustrat illos ac ducit illos; et tunc non cogitant ex se, nec afficiuntur Verbo ex se sed ex Domino, inde non aliquid {8}malum et falsum mali intrat, Dominus enim removet illa; hi sunt qui intelligunt Verbum, et afficiuntur veris inde, et quoque amant vivere secundum illa. [3] At qui praecipua illa praecepta quae sunt aeternae veritatis, non agnoscunt, illi cum legunt Verbum, non illustrantur, ita non a Domino vident ibi vera, sed quae vident a semet vident, et a semet videre est videre falsa pro veris, et si vident vera usque falsificant illa per principia a semet capta, vel per amores proprios, ad quos vera vertunt, et quibus sic illa inapplicant, inde falsa mali. Haec sunt quae in sensu interno per illa verba significantur; quod haec significentur, est quia angeli, qui Verbum in sensu ejus interno percipiunt, cum legitur ab homine, non sciunt quid Moscheh, nec quid Emorita, Canaanita, Chittita, Perisita, Chivita, et Jebusita, nomina enim non intrant caelum sed res quae per illa significantur, ita per Moschen Verbum, et per gentes illas mala et falsa. @1 i et n. 9320$ @2 i n. 6860,$ @3 i per$ @4 dicuntur$ @5 custodiat IT$ @6 i hodie$ @7 i inde$ @8 falsum intrat, proinde nec malum$