Arcana Coelestia (Elliott) n. 5276

Previous Number Next Number See English 

5276. `Abundantia annonae magna in omni terra Aegypti': quod significet multiplicationem veri in utroque naturali, constat ex significatione `abundantiae annonae' quod sit multiplicatio veri, de qua sequitur; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit utrumque naturale, per `Aegyptum' enim significatur scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, et quia scientia, etiam significatur naturale, ex causa quia scientificum dicitur id quod in naturali, est itaque `terra Aegypti' mens naturalis in qua scientificum; inde per 'omnem terram Aegypti' significatur utrumque naturale, nempe interius et exterius; quod naturale interius et exterius sit, videatur n. 5118, 5126. Quod `abundantia annonae' significet multiplicationem veri, est quia opponitur `fami' quae significat defectum veri; vox per quam in lingua originali exprimitur `abundantia annonae', est cui opponitur `fames', et significat in sensu interno plenam copiam et sufficientiam cognitionum, quia `fames' defectum (e)earum. Cognitiones non aliud sunt quam vera naturalis hominis, sed quae nondum ei appropriata sunt; talium verorum multiplicatio hic intelligitur; cognitiones non fiunt vera apud hominem priusquam agnoscuntur intellectu, quod fit cum ab ipso confirmantur; et haec vera non appropriantur ei priusquam is vivit secundum illa; nihil enim appropriatur homini quam quod fit vitae, sic enim ipse, quia vita ejus, illis inest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church