Arcana Coelestia (Elliott) n. 7258

Previous Number Next Number See English 

7258. Doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum, est amplissima et simul arcanissima; doctrina autem boni spiritualis, quae est charitatis erga proximum est quoque ampla et arcana, sed minus quam doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum. Quod doctrina charitatis sit ampla, inde constare potest quod charitas non detur similis apud unum ut apud alterum, nec quod proximus sit similis unus sicut alter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church