Arcana Coelestia (Elliott) n. 5022

Previous Number Next Number See English 

5022. `Et reposuit vestem ejus apud se': quod significet quod retinuerit ultimum verum, constat ex significatione `reponere apud se' quod sit retinere; et a significatione `vestis' quod sit ultimum verum, de qua supra n. 5006, 5008, quo vero abstracto spiritualis homo non amplius quid habet quo se defendat contra mere naturales, n. (o)5008 fin., 5009, et tunc injuria ei fit; quicquid enim tunc loquitur spiritualis homo, dicunt mere naturales quod non percipiant et quoque quod non ita sit; et si modo nominatur internum vel spirituale, vel subsannant vel mysticum vocant;

quapropter tunc inter illos omnis conjunctio rupta est; qua rupta spiritualis homo dura patitur {1} apud mere naturales, quod etiam repraesentatur per id quod Josephus {2} postquam uxor testificata per vestem coram marito, in domum carceris conjectus sit. @1 spirituales dura patiuntur$ @2 Josephum quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church