Arcana Coelestia (Elliott) n. 9221

Previous Number Next Number See English 

9221. `Deo non maledices': quod significet quod veris Divinis non blasphemandum, constat ex significatione `maledicere' quod sit (x)blasphemare, nam qui blasphemant, illi maledicunt {1}; quod sit quod non blasphemandum veris Divinis, est quia Deus in sensu interno est Divinum Verum procedens a Domino, quapropter cum in Verbo agitur de vero, Dominus vocatur `Deus,' et cum de bono, vocatur `Jehovah,' n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4287, 4402, 7010, 7268, 8988, (x)9160; inde `angeli' sunt vera, quia receptiones veri Divini a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8867, 8192, et quoque `judices,' n. 9160. @1 i, hic non blasphemare, quia dicitur non maledices$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church