Arcana Coelestia (Elliott) n. 2335

Previous Number Next Number See English 

2335. `Quia in platea pernoctabimus': quod significet quod ex vero quasi vellet judicare, constare potest a significatione `plateae' et a significatione `pernoctare': `platea' in Verbo passim nominatur, (c)et in sensu interno simile significat ac `via,' nempe verum, nam platea est via in urbe, ut a locis mox sequentibus constabit: quod `pernoctare' hic sit judicare, constare potest a significatione `noctis': ostensum (o)est supra, n. 2323, quod `vespera' significet statum Ecclesiae ante ultimum, cum nulla fides incipit esse, tum quoque visitationem quae praecedit judicium; inde patet quod nox quae succedit, sit status ultimus quando nulla fides, tum quod sit judicium; inde liquet quod `in platea pernoctare' in sensu interno sit ex vero judicare. [2] Quod judicium attinet, est illud duplex, nempe ex bono et ex vero; fideles judicantur ex bono, at infideles ex vero; quod fideles ex bono, constat manifeste apud Matthaeum xxv 34-40; et quod infideles ex vero, ibi vers. 41-46; judicari ex bono est salvari, quia illud receperunt; at judicari ex vero est damnari, quia bonum rejecerunt; bonum est Domini; hoc qui agnoscunt vita et fide, sunt Domini, quare salvantur, at qui non agnoscunt vita proinde non fide, illi non possunt esse Domini, ita nec salvari; judicantur ideo secundum vitae suae acta et secundum cogitationes et fines, et cum secundum haec, non possunt non damnari, nam verum est, quod homo ex se non {1} nisi malum faciat, cogitet et intendat, et ex se ruat ad infernum, quantum non inde detinetur a Domino. [3] Sed ita se habet judicium ex vero: Dominus nusquam aliquem judicat quam ex bono, omnes enim, quotcumque sunt, in caelum attollere vult, immo si posset usque ad Semet, est enim Dominus ipsa misericordia ac ipsum bonum; ipsa misericordia et ipsum bonum nusquam potest aliquem damnare, sed est homo, quia rejicit bonum, qui se damnat; sicut homo {2} in vita corporis fugerat bonum, ita in altera vita fugit, proinde caelum et Dominum; Dominus enim non nisi quam in bono potest esse; in vero quoque est, sed non in vero separato a bono. Quod Dominus non aliquem damnet, seu judicet ad infernum, Ipse dicit apud Johannem, Non misit Deus Filium Suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum:... hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala, iii 17, 19:

et apud eundem, Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum, xii 47;

[4] praeterea videantur quae de his prius, n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 2258; ubi de judicio supra n. 2320, 2321 actum, ostensum est quod Humano Divino et Sancto procedenti Domini sit omne judicium, secundum Domini verba apud Johannem, Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v 22;

et tamen nunc dicitur quod `Dominus non judicet damnando aliquem': inde patet quale Verbum est in littera, quod nisi intelligeretur ex alio sensu, nempe ex interno, non comprehenderetur; ex sensu interno solo patet quomodo se habet cum judicio. @1 nihil.$ @2 nam sicut.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church