Arcana Coelestia (Elliott) n. 7332

Previous Number Next Number See English 

7332. `Et conversae sunt omnes aquae quae in fluvio in sanguinem': quod significet inde falsificationem omnis veri, constat ex significatione `aquarum quae in fluvio' quod sint falsa, de qua supra n. 7307; et ex significatione `sanguinis' quod sit falsificatio veri, de qua etiam supra n. 7317, 7326. Quod permittatur {1}quod illi qui in falsis (c)et infestant in altera vita, falsificent vera, est causa ne per vera quae {2}fidei communicationem habeant cum illis qui in caelo, et per mala quae sunt vitae communicationem habeant cum illis equi in inferno, et inde per vera acquirant sibi aliquid lucis e caelo, et sic aliquid intelligentiae, (c)et faciant ut ea serviant malis quae vitae, nam ad favorem mali applicarent illa quae intelligentiae sunt, ac sic illa quae caeli subjicerent apud se illis quae inferni; et quoque ne seducerent simplices probos spiritus cum quibus per vera communicationem habent; sciunt etiam mali in altera vita apud quos vera nondum falsificata sunt per illa sibi dominium acquirere, nam potentia inest veris, usque adeo ut non resisti queat, n. 3091, 6344, (x)6423; 6948, inde quoque abuterentur veris; {3}praeterea vera apud malos nihil prorsus ad emendationem vitae eorum efficiunt, sed mali modo utuntur illis ut mediis ad faciendum malum, absque illo usu mali prorsus irrident vera; {4}sunt sicut (t)mali antistites qui si non doctrinae vera inserviant illis pro mediis (x)lucrandi, illa {5}subsannarent; hae {6} causae sunt cur (t)permittitur malis ut apud se vera falsificent. @1 ut$ @2 doctrinae$ @3 nam apud malos vera prorsus nihil efficiunt, ad refraenandas cupiditates, sed cupiditates super vera dominantur ac mala ut media ad faciendum malum applicant, nisi inserviant pro illis mediis$ @4 prorsus$ @5 risui haberent$ @6 i nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church