7699. `Et removeat desuper me tantum mortem hanc': quod significet ut falsum hoc non cruciet, constat ex significatione `ut removeat mortem hanc' quod sit ut non cruciet; per `mortem' enim significatur damnatio ac infernum, n. 5407, 6119, ita quoque cruciatus. Quod infestantes deprecentur hoc falsum, causa est quia amplius illis nulla facultas fuit ratiocinandi contra vera fidei, {1}quoniam devastati fuerunt quoad illa, inde illis obscurum infernale, quod cruciavit; quod infernalibus injucundum sit ratiocinari ex meris falsis, jucundum autem ex veris falsificatis per fallacias et apparentias, videatur n. 7392. @1 quia$