Arcana Coelestia (Elliott) n. 8146

Previous Number Next Number See English 

8146. `Et alligavit currum suum': quod significet doctrinam falsi quae fidei separatae in genere, constat ex significatione `currus' quod sit doctrina, de qua n. 2760, 5321, 5945, hic doctrina falsi quae fidei separatae, quia currus Pharaonis, et per `Pharaonem' repraesentantur falsa quae fidei separatae; nam qui in fide separata a charitate, et simul in vita mali sunt, non possunt aliter quam in falsis esse, n. 8094. 2 In nunc sequentibus agitur de collectione omnium falsitatum ex malo apud illos qui in fide separata a charitate et in vita mali fuerunt; actum est in praecedentibus de vastatione {1}verorum fidei apud illos et tandem de reductione ad illum statum ut in meris falsis ex malo essent, ita in damnatione; in hoc capite nunc agitur de dejectione illorum in infernum, nam dejectio in infernum sequitur damnationem; cum hoc statu, nempe {2}cum statu dejectionis in infernum, ita se habet: cum hoc fiet, colliguntur tunc in unum omnia falsa quae illis, quod fit per aperitionem omnium infernorum cum quibus communicationem habuerunt, et infunduntur in illos; inde falsorum ex malo condensationes circum illos, quae illis qui extra aspiciunt apparent sicut aquae, n. 8137, 8138, {3}sunt exhalationes ex vita illorum; cum his circumfunduntur, tunc in inferno sunt; quod falsa ex malo in unum colligantur et infundantur in illos, fit ob causam ut circumstipentur talibus quae vitae illorum fuerant, ac in illis postea teneantur; genus mali et inde falsi tunc distinguit illos et infernum illorum ab aliis infernis. 3 Quia agitur de collectione omnium falsorum ex malo quae illis, ideo toties in hoc capite memorantur Pharaonis currus, ejus equi, equites, exercitus, et populus, nam per illa significantur omnia falsi quae apud illos; ut in hoc versu, Alligavit currum suum, et populum suum sumpsit secum:

versu 7mo, Sumpsit sescentos currus electos, et omnes currus Aegypti:

vers. 9, Et persecuti Aegyptii post illos, omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius:

vers. 17, Glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, in curribus illius, et in equitibus illius:

vers. 18, similiter:

vers. 23, Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos, omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius:

(m)vers. 25, Jehovah removit rotam curruum illorum:(n) vers. 26, Revertantur aquae super Aegyptios, super currus {4}illorum, et super equites {4}illorum:

vers. 28, Reversae sunt aquae, et obtexerunt currus et equites, ad omnem exercitum Pharaonis:

haec toties repetita sunt quia {5}agitur de falsis ex malo, quod collecta et infusa in illos; per illa enim significantur omnia falsi ex malo; per `Pharaonem et Aegyptios' ipsi illi qui in falsis ex malo sunt; per `currus' doctrinalia falsi; per `equos' scientifica falsa ex intellectuali perverso; per `equites' ratiocinia inde; per `exercitum' et {6} `populum' ipsa falsa {7}. @1 veri$ @2 conjectionis$ @3 sunt hae exhalationes e vita illorum, quae ita sistuntur ad apparentiam; tum ita fit, tunc in inferno sunt; quod falsa in unum colligantur, et infundantur in illos, fit ob causam, ut inde distinguantur ab aliis, hoc est, illorum infernum separetur ab infernis aliorum, inde genus seu species mali et inde falsi manifeste sistitur; collectio omnium falsorum ex malo significatur per Pharaonis currus, ejus equos, equites, exercitum, populum, quia quae assumsit secum et cum quibus persequutus est filios Israelis, quae ideo toties nominantur$ @4 illius$ @5 per illa significantur omnia falsa e malo quae nunc infusa in illos ad sistendam naturam falsi illius, et sic illorum circumfundendorum illis, ac sic separandi ab aliis infernis (last 4 words are d)$ @6 i per$ @7 i quae non repetita toties fuissent, nisi involverent et significarent omnium falsorum collectionem et infusionem in illos, propter illam finem. Haec sunt, de quibus in sequentibus hujus capitis agitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church