Arcana Coelestia (Elliott) n. 3399

Previous Number Next Number See English 

3399. Quod `cubare cum muliere' in sensu interno sit pervertere et adulterare verum, hic Verum Divinum quia per `mulierem' seu Rebeccam repraesentatur Divinum Verum, ut supra ostensum, constare potest ex eo quod per concubitus, adulteria et meretricatus in Verbo non aliud significetur quam perversiones boni et falsificationes veri, ut n. 2466, 2729 ostensum; et hoc ex causa quia adulteria sunt prorsus contra amorem conjugialem, adeo ut sint ejus destructiva, et amor conjugialis est ex conjugio boni et veri, n. 2508, 2618, 2727-2759, 3132, ideo illa quae contra bonum et verum sunt, seu quae illa destruunt, vocantur in Verbo adulteria. [2] Sed sciendum quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, non possint adulterare bonum usque adeo ut profanent illud, ex causa quia non possunt recipere bonum usque ad perceptionem ejus, sicut caelestes; sed quod possint profanare verum quia hoc possunt agnoscere; sed {1}ultimo tempore Ecclesiae, nec possunt agnoscere verum quia tunc apud illos universaliter regnat incredulitas de Domino, {2}de vita post mortem, (c)et de interno homine, et incredulitas quae universaliter regnat, facit ut vera fidei non interius penetrent; universale apud unumquemvis limitat et arcet ne talia penitius intrent, etiam homine nesciente, et quoque cum autumat se credere: [3] at qui profanare bonum possunt, sunt {3}ab Ecclesia caelesti, illi enim usque ad perceptionem possunt recipere illud; ut quoque factum est ab antediluvianis, qui ideo seclusi ab omnibus detinentur in inferno {4}separato ab infernis aliorum, de quibus videatur n. 1265-1272; et ne profanatio boni amplius existeret, {5}significatur per quod Jehovah, ejecto homine, habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, Gen. iii 24, de quibus n. 308, 310. @1 i in$ @2 deque$ @3 i qui$ @4 after aliorum$ @5 dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church