Arcana Coelestia (Elliott) n. 5096

Previous Number Next Number See English 

5096. `Qui vincti in domo carceris': quod significet quae inter falsa, constat ex significatione `vinctus esse in domo carceris' quod sit esse inter falsa, de qua n. 4958, 5037, 5038, 5085; qui in falsis sunt, et magis qui in malis, dicuntur `vincti' et `in carcere', non quod in aliquo vinculo sint, sed quia non in libero, qui enim non in libero sunt, ii sunt {1} interius vincti; nam qui in falso se confirmaverunt, non amplius in aliquo libero sunt eligendi et acceptandi verum, et qui multum se confirmaverunt, ne quidem in libero sunt videndi illud, minus agnoscendi et credendi, sunt enim in persuasione quod falsum sit verum et verum falsum;

persuasio talis est ut auferat omne liberum cogitandi aliud, consequenter ut ipsam cogitationem in vinculo et quasi in carcere teneat; hoc constare mihi potuit ex plure experientia apud illos in altera vita qui in persuasione falsi fuerunt per confirmationes apud se; sunt tales ut nequaquam admittant vera, reflectunt seu repercutiunt illa, et hoc duriter secundum persuasionis gradum;

imprimis cum falsum est ex malo, seu cum malum persuasit; sunt illi qui in parabola Domini intelliguntur apud Matthaeum,

Alia semina ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea, xiii 4;

`semina' sunt vera Divina, `petra dura' est persuasio, `aves' sunt principia falsi.(n) Qui tales sunt, ne quidem sciunt quod in vinculo sint, seu in carcere, afficiuntur enim falso suo, et amant illud propter malum ex quo; inde in libero se putant esse, quicquid enim est affectionis seu amoris, apparet liberum. At qui non in falso confirmato, hoc est, in persuasione falsi {2} sunt, illi admittunt facile vera, et vident illa, et eligunt illa, et afficiuntur illis, et dein vident falsa sicut infra se, et quoque quomodo illi qui in persuasione falsi, vincti sunt; in tanto libero sunt ut possint intuitione et cogitatione exspatiari quasi per totum caelum, ad innumerabilia vera; sed in hoc libero nemo potest esse nisi qui est {3} in bono; ex bono enim est in caelo, et ex bono in caelo apparent vera.

@1 est, is est sicut$ @2 ejus$ @3 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church