Arcana Coelestia (Elliott) n. 5097

Previous Number Next Number See English 

5097. `Et venit ad illos Joseph in matutino': quod significet revelatum et clarum caelesti spiritualis, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963; et ex significatione `mane' quod sit status illustrationis, de qua n. 3458, ita {1} revelatum et clarum;

(s)quod mane seu `matutinum' illa significet, est quia omnia tempora diei, sicut omnia tempora anni, varios status secundum variationes lucis caeli significant; variationes lucis caeli non sunt variationes sicut lucis in mundo quovis die et quovis anno, sed sunt variationes intelligentiae et amoris; nam lux caeli non aliud est quam Divina intelligentia a Domino, quae quoque coram oculis lucet, et calor illius lucis est Divinus Domini Amor, qui quoque coram sensu calet; (o)est illa lux quae facit intellectuale hominis, et ille calor qui facit calidum ejus vitale et voluntarium boni; mane seu matutinum ibi est status illustrationis, nempe quoad illa quae sunt boni et veri, qui tunc existit cum agnoscitur et magis cum percipitur {2} quod bonum sit bonum et verum sit verum;

perceptio est revelatio interna, inde per `mane' significatur revelatum, et quia tunc {3} clarum fit quod prius (o)fuit obscurum, inde (t)quoque per `mane' significatur clarum. [2] Praeterea per `mane' in supremo sensu significatur Ipse Dominus, ex causa quia Dominus est sol ex quo omnis lux in caelo, et Ipse semper est in ortivo, (o)ita in matutino; oritur etiam semper apud unumquemvis qui verum quod est fidei et bonum quod est amoris, recipit, at occidit apud unumquemvis qui non recipit; non quod sol ibi occidat quia, ut dictum, semper est in ortivo, sed quod qui non recipit, faciat apud se sicut occidat: comparari hoc aliquatenus potest cum vicibus quas sol mundi respective ad incolas telluris facit, sol ibi nec occidit, quia semper manet in suo loco et inde semper lucet, sed apparet sicut occidat, quia tellus circum axem semel quovis die volvitur, et tunc simul removet incolam ab aspectu solis {4}, videatur n. 5084, p. I {5}; ita quoque non in sole est occiduum, sed in remotione incolae telluris a luce ejus; hoc comparativum illustrat, et quia repraesentativum regni Domini est in singulis naturae, etiam instruit; quod privatio lucis caeli, hoc est, intelligentiae et sapientiae, non sit ex eo quod Dominus Qui est sol intelligentiae et sapientiae, apud aliquem occidat, sed quod incola regni Ipsius semet ipsum removeat, hoc est, patiatur se duci ab inferno a quo removetur.(s)

@1 3723, proinde$ @2 nam tunc lux oritur intus, nempe agnitio et quoque perceptio$ @3 i etiam$ @4 ejus$ @5 p: I means the first example of fallacia in n. 5084.$ @6 i quodammodo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church