4717. `Et invenit eum vir, et ecce errans in agro': quod significet quod a vero communi Ecclesiae lapsi, constat a significatione `errare in agro' quod sit a vero communi Ecclesiae labi, `ager' enim est Ecclesia quoad bonum, n. 2971, 3196, 3766, et `vir agri' est bonum vitae ex doctrinalibus, n. 3310; vir dicitur quia per `virum' significatur verum quod est Ecclesiae, n. 3134. A vero communi Ecclesiae labi {1} dicuntur qui agnoscunt Dominum, sed non Humanum Ipsius Divinum, ut et qui agnoscunt fidem pro essentiali, non autem charitatem; utrumque est verum commune Ecclesiae, a quo {2} cum recedit homo Ecclesiae, a vero communi labitur; qui ab hoc {3}, is postmodum a veris in specie {3}, de quibus in sequentibus; sicut qui a principio falso incohat, et ab eo {4} deducit consequentia, inde haec (t)fiunt falsa quia in consequentibus regnat principium, et quoque per haec principium falsum corroboratur. @1 lapsi$ @2 qua$ @3 A d labitur. Probably one of these should have been left.$ @4 inde$