Arcana Coelestia (Elliott) n. 8138

Previous Number Next Number See English 

8138. `In Pharaone et in omni exercitu illius': quod significet immersionem illorum qui in falsis ex malo in infernum, et obstipationem ibi a falsis sicut ab aquis, constat ex illis quae nunc supra n. 8137 memorata sunt; nempe quod per `Pharaonem' significentur illi qui in infernum conjecti sunt, et quoque per `exercitum illius,' {1} per `Pharaonem' illi qui in falsis (c)ex malo, et per `exercitum illius' ipsa falsa; quod `exercitus' sint vera ex bono, videatur n. 3448, 7236, 7988, et inde in opposito sensu falsa ex malo, n. 3448; obstipatio a falsis sicut ab aquis dicitur quia falsa ex malo, qualia sunt illorum qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali fuerunt, apparent ibi sicut aquae, n. 8137; inde etiam est quod `inundationes aquarum' significent vastationes veri, ac ibi `aquae' falsa, n. 705, 739, 756, 6346, (a)6853, 7307. @1 i patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church