7319. `Et putebit fluvius': quod significet aversationem pro illo, constat ex significatione `putere' quod sit aversatio, de qua n. 7161; et ex significatione `fluvii,' hic `fluvii Aegypti in sanguinem versi,' quod sit falsificatum verum. Sciendum quod in altera vita nihil abominabilius sit et consequenter nihil gravius puteat quam {1}profanatum verum; se habet hoc sicut graveolentia cadaveris quae fit cum caro viva moritur; falsum enim non olet nisi appositum sit vero, nec malum nisi appositum sit bono; sentitur {2} quodlibet non a se, sed a suo opposito, quale est, inde in quantum puteat {1}profanatum verum, constare potest; {3}profanatum verum est falsum {4}conjunctum vero, et falsificatum verum est falsum non conjunctum sed adjunctum vero, et dominans super vero. @1 falsificatum$ @2 i enim$ @3 nam falsificatum$ @4 adjunctum$