Arcana Coelestia (Elliott) n. 7577

Previous Number Next Number See English 

7577. `Et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde': quod significet falsi persuasiones una cum mali cupiditatibus, constat ex significatione `grandinis' quod sit falsum ex {1}malo, de qua supra n. 7574, hic falsi persuasio, quia dicitur `grando gravis valde'; ex significatione `ignis' quod sit cupiditas mali, de qua mox supra n. 7575; et ex significatione `ambulare in medio' quod sit una esse, et quidem mali cupiditas {2}intime, quia ex illa falsum. 2 (s)Describitur hic status illorum qui ab Ecclesia et infestant probos in altera vita, quando vastati sunt quoad illa quae Ecclesiae sunt, hoc est, quoad bona et vera quae professi, quod nempe tunc regnent apud illos persuasiones falsi una cum cupiditatibus mali; status enim interior illorum talis est; sunt persuasiones falsi et cupiditates mali inseparabiles, nam qui in malo est quoad vitam, is in falso est quoad doctrinam; {3}potest quidem ipsis qui in malo vitae sunt, aliter videri', nam quando ore profitentur vera ex Verbo, aut ex doctrinali Ecclesiae suae, putant quod in fide illorum sint; apparet etiam eis quasi essent, sed usque non sunt si vita {4} mala est, vel enim ore profitentur quae aliter cogitant, vel cogitant quod ita sit ex fide persuasiva, quae fides est propter lucrum, aut propter honores; quare cum non amplius est ambitus honoris, aut aucupatio lucri, fides illa cadit, et tunc falsa arripiunt quae cum malis cupiditatum concordant; falsa concordantia cum cupiditatibus mali sunt {5}interius apud illos qui male vivunt, utcumque credunt quod non sint; quod ita sit, se clare manifestat in altera vita, quando {6} ibi externa ablata sunt, et tales (m)relicti sunt interioribus suis, tunc erumpunt falsa, tam quae cogitaverant in mundo quam quae non manifeste cogitaverant; erumpunt enim illa ex malis, quae vitae illorum fuerant, nam falsa non aliud sunt quam mala ratiocinantia et {7}sibi patrocinantia; ex his constare potest qualis status illorum in altera vita est, {8} quod nempe sint illis (t)persuasiones falsi una cum (t)cupiditatibus mali.(n)(s) @1 malis$ @2 in falso$ @3 quod res non ita se habeat, potest quidem ipsis qui in ullis sunt aliter videri$ @4 i illorum$ @5 intus$ @6 i enim$ @7 et pro se patrocinantia malis vitae$ @8 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church