Heavenly Doctrine (Tafel) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. Quod Sapientia sit ex Bono per Vera. Quomodo concipitur et nascitur rationale apud hominem (n. 2094, 2574(? 2524) 2557, 3030, 5126). Quod per influxum Domini per caelum, in cognitiones et scientias quae apud hominem, et inde elevationem (n. 1895, 1896(? 1899), 1900, 1901). Quod elevatio sit secundum usus et eorum amorem (n. 3074, 3085, 3086). Quod rationale nascatur per vera; inde qualia illa sunt, tale rationale (n. 2094, 2524, 2557). Quod rationale per vera ex bono aperiatur et formetur, et quod per falsa ex malo claudatur et destruatur (n. 3108, 5126). Quod homo non rationalis sit per id, quod ratiocinari queat de quacunque re, sed quod videre et percipere possit num verum sit vel non (n. 1944). Quod homo non nascatur in aliquod verum, quia non in bonum; sed quod omne addiscet et imbuet (n. 3175). Quod homo aegre recipere possit vera genuina, et sic sapere, propter fallacias sensuum et persuasiones falsi, et inde ratiocinia et dubia (n.3175). Quod homo tunc incipiat sapere cum incipit aversari ratiocinia contra vera, et rejicere dubia (n. 3175). Quod rationale humanum non illustratum irrideat vera interiora (ab exemplis, n. 2654). Quod vera interiora apud hominem dicantur quum implantata sunt vitae ejus; et non inde, quod sciat illa, tametsi forent vera quae vocantur interiora (n. 10199). Quod in bono sit facultas sapiendi; inde qui in bono vixerunt in mundo, in sapientiam angelicam veniunt post excessum e mundo (n. 5527, 5859, 8321). Quod in unoquovis bono innumerabilia insint (n. 4005). Quod ex bono innumerabilia sciri possint (n. 3612). De multiplicatione veri ex bono (n. 5345, 5355, 5912). Quod bonum infantiae, per vera ac per vitam secundum illa, fiat bonum sapientiae (n. 3504). Quod sit affectio veri et affectio boni (n. 1904, 1997). Quales illi qui in affectione veri, et quales illi qui in affectione boni (n. 2422, 2439(? 2429)). Quinam in affectionem veri possunt venire, et quinam non possunt (n. 2689). Quod omnia vera sint sub affectione communi ordinata (n. 9094). Quod affectio veri et affectio boni in naturali homine se habeant ut frater et soror, in spirituali autem homine ut vir et ejus mulier (n.3160). Quod pura vera non dentur apud hominem, ne quidem apud angelum, sed solum apud Dominum (n. 3207, 7902). Quod vera apud hominem sint apparentiae veri (n. 2053, 2519). Quod prima vera apud hominem sint apparentiae veri ex fallaciis sensuum, quae tamen successive exuuntur, sicut quoad sapientiam perficitur (n. 3131). Quod apparentiae veri apud hominem qui in bono est, recipiantur a Domino pro veris (n. 2053, 3207). Quid et quales apparentiae veri (n. 3207, 3357-3362, 3368, 3404, 3405, 3417). Quod sensus litterae Verbi pluries sit secundum apparentias (n. 1838). Quod eadem vera apud unum sint magis vera, apud alium minus, et apud alium falsa quia falsificata (n. 2439). Quod vera etiam sint vera secundum correspondentiam inter naturalem et spiritualem hominem (n. 3128, 3138). Quod vera differant secundum varias ideas et perceptiones de illis (n. 3470, 3804, 6917). Quod verum, cum conjunctum est bono, evanescat e memoria, quia tunc fit vitae (n. 3108). Quod vera nequeant conjungi bono nisi in statu libero (n. 3158). Quod vera conjungantur bono per tentationes (n. 3318, 4572, 7122). Quod bono insit continuus conatus ordinandi vera, et sibi per id statum restituendi (n. 3610). Quod vera appareant injucunda cum intercipitur communicatio cum bono (n. 8352). Quod homo aegre distinguere possit inter verum et bonum, quia aegre inter cogitare et velle (n. 9995). Quod bonum in Verbo dicatur "frater" veri (n. 4267). Quod etiam in certo respectu bonum dicatur "dominus," et verum "servus" (n. 3409, 4267).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church