2519. Quod `Abimelech non appropinquaverat ad illam' significet quod in doctrina fidei non consultum sit verum rationale ullo modo, constat ex significatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei, de qua n. (o)2504, 2509, 2510; et a significatione `appropinquare ad illam,' nempe Saram ut sororem, quod sit attingere seu consulere aliquo modo verum rationale, quod est `soror,' n. 1495, 2508. Quod rationale non consultum sit ullo modo, causa est quae prius dicta, quod doctrinalia fidei sint omnia ex Divino, quod infinite supra rationale humanum est; ex Divino accipit rationale suam bonum et suum verum; intrare potest Divinum in rationale, non autem vicissim; sicut anima intrare in corpus potest, et hoc formare, non autem corpus in animam; aut sicut lux potest intrare in umbram, et hanc modificare varie in colores, non autem umbra in lucem: sed quia apparet primum quasi rationale adesse debeat, quia hoc est ipsum illud quod recipit, hic {1} primum cogitationis fuit, annon etiam simul consuleretur; sed Dominus sibi Ipsi revelavit et respondit quod sic doctrina nulla fieret; quare nec consultum fuit, quod hic significatur per quod `Abimelech non appropinquaverat ad illam.' @1 i hinc.$