5355. `Quia fructificari fecit me Deus': quod significet inde multiplicationem veri ex bono, constat ex significatione `fructificari facere' quod sit multiplicatio, nempe veri ex bono, fructificatio enim praedicatur ex bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 1940, 2846, 2847; Ephraim inde in lingua originali nominatus est a fructificatione, cujus quale continetur in (t)his verbis `quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae'; quale est quod multiplicatum sit verum ex bono in naturali post tentationes quas ibi passus. Quid multiplicatio veri a bono, paucis dicendum: cum homo in bono est, hoc est, in amore erga proximum, tunc etiam in amore veri est, inde quantum in bono illo est, tantum vero afficitur, nam bonum {1}est in vero sicut anima in suo corpore; [2] {2}sicut itaque bonum multiplicat verum, ita se propagat, sique genuinae charitatis bonum est, propagat se in vero {3}et per verum in indefinitum, nam non datur finis neque bono neque vero, {4}Infinitum est in omnibus et singulis, quia omnia et singula ex Infinito sunt; at usque indefinitum {5}illud nusquam aliquo modo pertingere ad Infinitum potest, quia ratio {6}finiti nulla datur cum Infinito; in Ecclesia hodie raro datur multiplicatio veri; causa est quia hodie non est bonum genuinae charitatis; creditur satis esse scire dogmata fidei quae sunt Ecclesiae in qua natus est, et illa variis confirmare; at qui in bono genuinae charitatis est et inde in affectione veri, {7} non contentus est eo, sed vult illustrari ex Verbo quid verum, et videre illud priusquam confirmat; videt etiam ex bono, nam apperceptio veri est ex bono, Dominus enim est in bono et dat apperceptionem; cum inde accipit verum, tunc crescit id in {8}indefinitum; {9} se habet hoc sicut seminulum quod crescit in arborem, et producit seminula, et haec dein hortum, et sic porro. @1 se format in vero, et ibi est$ @2 tunc bonum sicut$ @3 immensum$ @4 indefinitum$ @5 hoc$ @6 non datur aliqua alicujus$ @7 i is$ @8 immensum$ @9 i nam sicut verum multiplicatur ita extendit se bonum, et sicut extendit se bonum, ita multiplicat verum, bonum enim ad infinitum vult,$