Arcana Coelestia (Elliott) n. 7122

Previous Number Next Number See English 

7122. `Et ne respiciant ad verba mendacii': quod significet ne se vertant ad vera, constat ex significatione `respicere' quod sit se vertere; et ex significatione `verborum mendacii' cum dicitur ab illis (x)qui in falsis sunt, quod sint vera; nam qui in falsis sunt vera vocant falsa, ita verba mendacii, et falsa vocant vera, sunt enim in opposito. In his versibus in sensu interno {1}nunc descripta est infestatio proborum in altera vita a falsis, {2}et quoque expositus est modus quo infestantur; quod infestatio illa permittatur, est ob finem ut falsa removeantur et vera insinuentur, quod nequaquam fieri potest absque infestatione; adhaeret enim homini et inest ejus memoriis post mortem omne cogitationis ejus in mundo, omne intentionis, omne voluntatis, omne loquelae, et omne actionis ejus, nam nihil {3}obliteratur; sed quod haec memoriis ejus, imprimis memoriae interiori, quae proprie est memoria ejus spiritus, {4}impressa sint, videatur n. 2469, 2470, 2474, 2475; et quia ita est, non potest aliter quam quod foeda et spurca, et quoque mala {5}et falsa, ex vita in mundo, adhaereant, et faciant ut vera quae quoque homo addidicit, 2 et bona quae imbuit, abscondantur; nam vera et bona inter talia non prodire possunt; quapropter antequam vera et bona possunt apparere, et sic (c)is associari illis qui in caelo, necessum est ut mala et falsa illa revelentur, ut videat illa et cognoscat illa, et sic discat quid verum et quid bonum; hoc nequaquam fieri potest absque pugna cum malis et falsis apud se, quae pugna fit actualiter; spiritus mali excitant falsa et mala, {6}et angeli excusant si finis fuerit bonus, ac insinuant vera; hoc percipitur sicut foret in ipso, {7}sicut etiam tentatio apud hominem, quae non aliter sentitur quam quod sit in illo, cum tamen est pugna angelorum cum spiritibus malis extra illum, (d)de qua re videatur n. 3927, 4249, 4307, 5036, 6657; quod ita se res habeat, ex multa experientia pro certo scire datum est. Haec dicta sunt ut sciatur cur infestatio a falsis {8}fit illis qui ab Ecclesia spirituali, de qua infestatione in his versibus in sensu interno actum est, et quoque in sequentibus agitur. @1 describitur$ @2 quae injiciuntur ab infernis; quae infestatio permittitur$ @3 obliteratum est$ @4 impressum est, ibi est liber ejus vitae$ @5 ex amore sui et mundi, et quoque$ @6 at$ @7 non aliter ac$ @8 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church