5527. `Et terram negotiando pervagabimini {1}': quod significet quod ita fructificabuntur vera ex bono, et omnia cedent usui et lucro, constat ex significatione `negotiari' quod sit cognitiones boni et veri, ita vera Ecclesiae, sibi comparare, et illa communicare, de qua n. 4453; `negotiatores' vocantur qui talia habent, n. 2967; quare `negotiando pervagari terram' est conquirere talia ubicumque sunt; inde sequitur quod etiam per `negotiando pervagari terram' significetur fructificare vera ex bono; cum enim conjunctio facta est per medium quod `Benjamin', nempe externi hominis quod `decem filii Jacobi', cum interno quod Joseph, de qua conjunctione hic agitur, seu quod idem, cum homo regeneratus est, tunc vera continue fructificantur ex bono; [2] qui enim in bono est, in facultate est perspiciendi vera quae a communibus fluunt, et hoc in serie continua; et magis dein in altera vita ubi mundana et corporea non inumbrant; quod in bono illa facultas sit, per plurem experientiam scire datum est; spiritus qui non ita perspicaces fuerunt cum vixerunt homines in mundo, at usque charitatis vitam egerant {2}, illos vidi in societates angelicas elevatos, et tunc in simili intelligentia et sapientia cum angelis ibi, immo non aliter sciebant quam quod intelligentia et sapientia illa in iis essent {3}; erant enim per bonum in quo fuerant, in facultate recipiendi omnem influxum a societatibus angelicis in quibus erant; talis facultas inest bono, et inde talis fructificatio. Ast vera quae apud illos fructificantur a bono, non manent vera, sed ab illis mandantur vitae, et tunc fiunt usus; quapropter per `negotiando pervagabimini terram' etiam significatur quod omnia cedent usui et lucro. @1 pervagamini I$ @2 egerunt$ @3 illis esset$