Arcana Coelestia (Elliott) n. 7902

Previous Number Next Number See English 

7902. `Comedetis azyma': quod significet appropriationem veri {1}a bono purificati a falso, constat ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745; quod sit appropriatio veri {1}a bono, est quia {2}verum appropriatur a bono, et bonum, ut prius passim ostensum est, suum quale habet a vero, quare ut verum approprietur erit a bono, ac ut bonum, erit per verum; et ex significatione `azymi' quod sit verum purificatum ab omni falso, de qua n. 2342. Quod verum purificatum ab omni falso attinet, sciendum quod apud hominem nusquam dari queat verum purum, tam quia a malo in quo {3}est et quod insidet, falsum continue profluit, quam quia vera inter se nexum (x)habent, et ideo, si unum falsum sit, magis si plura, ipsa vera reliqua inde conspurcantur et aliquid de falso trahunt; at verum dicitur purificatum a falso {4} cum homo {5}teneri potest a Domino in bono innocentiae; innocentia {6} est agnoscere quod apud se nihil nisi malum sit {7}, et quod omne bonum {8} a Domino; (m)tum {9}credere quod non sciat nec percipiat (c)a se aliquid sed ex Domino, ita quoque verum quod fidei;(n) cum homo in hoc statu est, tunc removeri potest falsum ab illo et {10} insinuari verum a Domino; hic status est qui significatur per `azyma' et quoque per esum agni paschalis. @1 in$ @2 bonum appropriatur per verum, nam ut prius passim ostensum est, bonum suum quale habet ex vero, et verum non potest conjungi nisi bono, quare ut bonum approprietur, erit per verum, atque verum, erit a bono$ @3 natus est, et continue insidet, falsum profluat$ @4 i apud hominem$ @5 tenetur$ @6 i enim$ @7 i ac falsum$ @8 i et verum sit$ @9 quod credat$ @10 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church