2422. Quod `dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei' significet imbecillitatem quod non posset, constat ex affectione in ipsis verbi' tum a sequentibus. Hic nunc agitur de tertio statu Ecclesiae, quae per `Lotum' in hoc capite repraesentatur, qui est quod non amplius cogitent et agant ex affectione boni sed ex affectione veri; qui status succedit quando affectio boni incipit diminui, et quasi recedere; bonum quidem adest, sed retraxit se magis versus interiora, inde in obscuro est, at se manifestat in quadam affectione quae dicitur affectio veri; quid affectio boni et quid affectio veri, videatur n. 1997, et (t)in mox seq. n. 2425. Status hi quod sint, non apparent homini, minus quales sunt, sed apparent angelis ut in clara luce, nam angeli sunt in omni bona affectione hominis; apparent etiam ipsi homini, dum in alteram vitam venit; secundum affectiones illas, et secundum quale earum, distincti sunt boni in societates, n. 685.