Arcana Coelestia (Elliott) n. 3504

Previous Number Next Number See English 

3504. `Propterea ut benedicat tibi anima mea': quod significet adjunctionem ad suam vitam, proinde vitam rationali correspondentem, constat ex significatione `benedici' quod sit donari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, 3017, 3406: bonum enim infantiae et inde vitae, quod idem est ac bonum naturalis, et quod repraesentatur per `Esavum,' non est bonum spirituale, nam bonum infantiae est absque scientia et absque intelligentia, ita absque sapientia; bonum infantiae fit bonum spirituale per implantationem veri, ita per regenerationem, videatur n. 1616, 1802, 2280, 2290, 2291, 2299, 2304, 2305, 2307, 3494 f; inde correspondentia inter rationalia et naturalia, proinde adjunctio naturalis hominis ad vitam rationalis; haec adjunctio ad suam vitam, est quae significatur per `benedicat tibi anima mea.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church