Heavenly Doctrine (Tafel) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. (Ex Arcanis Caelestibus.) De Conscientia. Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (n. 7490, 9121). Quod sint quidam qui rident ad conscientiam, cum audiunt quid sit (n. 7217). Quod quidam credant quod conscientia nihil sit; quidam quod aliquid triste dolorificum naturale, vel ex causis in corpore, vel ex causis in mundo quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (n. 950). Quod quidam nesciant quod conscientiam habeant, cum tamen habent (n. 2380). Quod bonis sit conscientia, non autem malis (n. 831, 965, 7490). Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum, et in amore erga proximum (n. 2380). Quod conscientia praecipue sit illis qui a Domino regenerati sunt (n. 977). Quod illis qui in solis veris sunt, et non in vita secundum illa, conscientia non sit (n. 1076, 1077, 1919). Quod illis qui ex bono naturali faciunt bonum, et non ex religione, conscientia non sit (n. 6208). Quod sit homini conscientia ex suae ecclesiae doctrina, aut ex religioso, et secundum id (n. 9112). Quod conscientia apud hominem formetur ex illis quae sunt ejus religionis, et credit vera esse (n. 1077, 2053, 9113). Quod conscientia sit vinculum internum, quo tenetur homo ad cogitandum, loquendum, et faciendum bonum; et quo detinetur a cogitando, loquendo et faciendo malum; et hoc non propter se et mundum, sed propter bonum, verum, justum et rectum (n. 1919, 9120). Quod conscientia sit dictamen internum, quod ita vel non ita sit faciendum (n. 1919, 1935). Quod conscientia sit conscientia veri et recti in sua essentia (n. 986, 8081). Quod nova voluntas apud hominem spiritualem regeneratum sit conscientia (n. 928[? 927], 1023, 1043, 1044, 4299, 4328, 4493, 9115, 9596). Quod ex conscientia sit vita spiritualis homini (n. 9117). Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (de quibus, n. 1033). Quod conscientia eo magis vera sit, quo ex veris magis genuinis formata est (n. 2053, 2063, 9114). Quod conscientia in genere sit duplex, interior et exterior; quod interior sit boni spiritualis, quod in sua essentia est verum, et quod exterior sit boni moralis et civilis, quod in sua essentia est sincerum et justum, in genere rectum (n. 8042[? 5140, 6207], 10296). Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis, propter injustum, insincerum, et quodcunque malum, quod homo credit esse contra Deum, et contra bonum proximi (n. 7217). Si anxium sentitur cum homo cogitat male, quod ex conscientia sit (n. 5470). Quod conscientiae dolor sit angi propter malum quod homo facit, ut et propter privationem boni et veri (n. 7217). Quia tentatio est pugna veri et falsi in interioribus hominis, et qua in tentationibus est dolor et anxietas, quod ideo non alii in tentationes spirituales admittantur quam qui conscientiam habent (n. 847). Qui conscientiam habent, quod ex corde loquantur et agant (n. 7935, 9114). Qui conscientiam habent, quod in vanum non jurent (n. 2842). Qui conscientiam habent, quod in beatitudine interiore sint, quando faciunt bonum et justum secundum conscientiam (n. 9118). Qui conscientiam in mundo habent, quod etiam conscientiam in altera vita habeant, ac ibi inter felices sint (n. 965). Quod influxus caeli sit in conscientiam apud hominem (n. 6207, 6213, 9122). Quod Dominus regat hominem spiritualem per conscientiam, quae ei est vinculum internum (n. 1835, 1862). Qui conscientiam habent, quod interiorem cogitationem habeant; autem non conscientiam habent, quod modo cogitationem exteriorem habeant (n. 1919, 1935). Qui conscientiam habent, quod ex spirituali cogitent; qui autem non conscientiam habent, quod modo ex naturali cogitent (n. 1820). Qui non conscientiam habent, quod modo externi homines sint (n. 4459). Quod Dominus illos, qui non conscientiam habent, regat per vincula externa, quae sunt omnia quae sunt amoris sui et mundi, ac inde timoris jacturae famae, honoris, functionis, lucri, opum, ac timoris legis et vitae (n. 1077, 1080, 1835). Quod qui conscientiam non habent, et usque se patiuntur regi per vincula illa externa, quod usque fungi queant officiis eminentibus in mundo, ac bonum facere aeque ac qui conscientiam habent; sed illi in externa forma ex vinculis externis, hi autem in interna forma ex vinculis internis (n. 6707[? 6207]). Qui conscientiam non habent, quod velint destruere conscientiam apud illos qui habent (n. 1820). Qui non conscientiam in mundo habent, quod nec conscientiam in altera vita habeant (n. 965, 9122). Inde, quod apud illos qui in inferno sunt, non sit aliquis cruciatus conscientiae propter mala sua in mundo (n. 965, 9122). Conscientiosi quinam et quales sunt, et quam molesti, et quibus correspondent in mundo spirituali (n. 5386, 5724). Quod illi qui e regno spirituali Domini sunt, conscientiam habeant, et quod ea formata sit in parte eorum intellectuali (n. 863, 865, 875, 895, 927, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6367, 8521, 9506[? 9596], 9935[? 9915], 9995, 10124). Quod aliter se habeat cum illis qui in regno caelesti Domini sunt (n. 927, 2256, 5113, 6367, 8521, 9935[? 9915], 9995, 10124).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church