Arcana Coelestia (Elliott) n. 1023

Previous Number Next Number See English 

1023. 'Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum': quod significet Domini praesentiam in charitate, constare potest a significatione 'foederis,' de qua n. 666, ubi ostensum, quod foedus significet regenerationem, et quidem conjunctionem Domini cum homine regenerato per amorem; et quod conjugium caeleste sit ipsissimum foedus; proinde conjugium caeleste apud unumquemvis hominem regeneratum: quomodo hoc conjugium seu foedus se habet, prius quoque ostensum est; conjugium caeleste apud hominem Antiquissimae Ecclesiae luit in ejus proprio voluntario; [2] at conjugium caeleste apud hominem Antiquae Ecclesiae factum est in ejus proprio intellectuali; quando enim voluntarium hominis prorsus corruptum factum est, tunc Dominus miraculose separavit proprium ejus intellectuale a proprio isto corrupto voluntario, et in proprio ejus intellectuali formavit novam voluntatem, quae est conscientia, et conscientiae insinuavit charitatem, et charitati innocentiam, ac ita conjunxit se, seu quod idem est, iniit foedus, cum homine. [3] Quantum proprium voluntarium hominis separari potest a proprio hoc intellectuali, tantum Dominus praesens apud eum esse, seu se conjungere aut foedus inire cum eo, potest: tentationes et similia media regenerationis efficiunt ut proprium voluntarium hominis quiescat, sicut nullum fiat et quasi moriatur; quantum hoc, tantum Dominus per conscientiam proprio intellectuali hominis implantatam in charitate operari potest; hoc nunc est quod hic vocatur foedus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church