8081. `Et erit, quod interroget te filius tuus': quod significet perceptionem ex vero quod conscientiae, constat ex significatione `interrogare' quod sit cognitio ex perceptione, de qua n. 5597, 5800, 6250; et ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; quod sit perceptio ex vero quod conscientiae, patet ex illis quae n. 7935 explicata sunt, ubi similia. Ex vero quod conscientiae dicitur, quia conscientia illorum qui ab Ecclesia spirituali est conscientia veri, nam comparatur ex doctrinalibus Ecclesiae quae {1} creduntur vera, sive vera sint sive non vera; sed tunc fiunt conscientiae, {2}cum quoque fiunt vitae. @1 i doctri (? for doctrinalia)$ @2 cum quoque fiunt vitae (but d quoque) a cum quoque fiunt non vitae I$