9118. Quia nunc facere contra conscientiam est facere contra novam voluntatem, contra charitatem, et contra vera fidei, proinde contra vitam quae homini est a Domino, inde patet quod homo in tranquillitate pacis sit, ac in beatitudine interna, cum facit secundum conscientiam, et quod in (x)intranquillitate et quoque in dolore sit cum facit contra illam; hic dolor est qui vocatur morsus conscientiae.