Arcana Coelestia (Elliott) n. 875

Previous Number Next Number See English 

875. Quod 'non invenit columba quietem volae pedis sui' significet quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere, constat a significatione 'columbae,' quod sit verum fidei, tum a significatione 'quietis volae pedis,' quod sit radicem figere; quod radicem non possit figere, causa in sequentibus dicitur, nempe quod falsitates adhuc superfluerent: sed quomodo hoc se habet, non intelligi potest nisi sciatur quomodo fit regeneratio hominis spiritualis; [2] apud hunc hominem cognitiones fidei ex Verbo Domini, seu ex doctrinalibus inde, quae Antiqua Ecclesia habuit ex revelatis Antiquissimae Ecclesiae, implantandae memoriae ejus, et inde mens ejus intellectualis instruenda; sed quamdiu ibi falsitates superfluunt, non possunt vera fidei, utcumque inseminata, radicari; haerent solum superficie tenus seu in memoria;

nec fit humus apta antequam falsitates discussae sunt ut non appareant, ut prius dictum est; [3] ipsa humus apud hunc hominem praeparatur in mente ejus intellectuali, quae dum praeparata est, tunc a Domino insinuatur bonum charitatis, inde conscientia, ex qua dein agit, hoc est, per quam Dominus operatur bonum et verum fidei: ita distinguit Dominus intellectuali hujus hominis ab ejus voluntariis, sic ut nusquam uniantur; quae si unirentur, non potuisset non in aeternum perire; [4] apud hominem Antiquissimae Ecclesiae unita fuerunt voluntaria intellectualibus, ut quoque sunt apud angelos caelestes; sed apud hominem hujus Ecclesiae non unita sunt, nec apud hominem spiritualem uniuntur; apparet usque sicut bonum charitatis quod facit, quasi sit ex ejus voluntate, sed est solum apparentia et fallacia; omne bonum charitatis quod facit, est solius Domini non per voluntatem, sed per conscientiam; si Dominus vel tantillum remitteret ut homo ex voluntate propria ageret, pro bono faceret malum ex odio, vindicta et crudelitate; [5] similiter se habet cum vero quod homo spiritualis cogitat et loquitur, nisi ex conscientia et sic ex bono Domini cogitaret et loqueretur, nusquam aliter posset cogitare et loqui verum quam diabolica turba, cum se lucis angelos fingunt: haec clarissime patent in altera vita. Ex his constat quomodo fit regeneratio, et quid sit regeneratio spiritualis hominis; scilicet quod sit separatio partis ejus intellectualis a voluntaria per conscientiam quae a Domino in intellectuali ejus parte formatur, ex qua quod fit, apparet sicut quod ab ejus voluntate, sed est a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church