Arcana Coelestia (Elliott) n. 874

Previous Number Next Number See English 

874. Hic describitur primus status regenerationis hominis hujus Ecclesiae post tentationem, qui communis est omnibus qui regenerantur; nempe, quod putent ex semet bonum facere et verum cogitare, et quia adhuc in obscurissimo sunt, etiam Dominus relinquit iis ita opinari: sed usque omne bonum quod faciunt et omne verum quod cogitant, cum in tali opinione sunt, quae falsa non est bonum et verum fidei; nam quicquid homo ex semet producit, non potest esse bonum quia a semet, qui est fons impurus et immundissimus; a fonte impuro et immundissimo nusquam potest bonum exire, cogitat enim semper de merito et justitia sui; quidam adhuc plus, contemnunt prae se alios, sicut Dominus docet Luc. xviii 9-14; alii aliter; propriae cupiditates se admiscent ita ut appareat extus sicut bonum et usque intus est spurcum; quare bonum quod in hoc statu facit homo, non est bonum fidei. Similiter se habet cum vero quod cogitat, tametsi verissimum foret quod cogitat, usque quamdiu ex proprio, est in se quidem verum fidei, sed ei bonum fidei non in est; omne verum ut sit verum fidei, ei bonum fidei a Domino inesse debet, tunc primum fit bonum et verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church