Arcana Coelestia (Elliott) n. 876

Previous Number Next Number See English 

876. Quod 'reversa ad illum ad arcam' significet bonum et verum apparens quasi fidei, ex illis quae dicta sunt, constat, tum ex quae sequuntur: 'reverti ad arcam' in sensu interno non significat liberationem, sed 'emitti ab arca et non redire,' ut constat ab illis quae sequuntur, ut vers. 12, quod 'emiserit columbam, et non addiderit redire ad illum amplius'; tum a vers. 15 et 16, quod 'jussus exire ab arca,' et a vers. 18, quod 'exiverit.' 'Arca' significat statum ejus ante regenerationem, in qua cum fuit, in captivitate aut in carcere fuit, obsessus undique a malis et falsis, seu ab 'aquis diluvii'; quare 'quod reversa ad illum ad arcam' significat quod bonum et verum per 'columbam' intellectum rursus ad illum rediret; quicquid boni homo ex semet facere putat, hoc ad illum redit, nam spectat ipsum; vel facit illud ut coram mundo appareat, vel ut coram angelis, vel ut mereatur caelum, vel ut maximus sit in caelo; talia proprio et unicuivis ejus ideae insunt, tametsi appareat in externa forma sicut bonum et verum fidei; bonum et verum fidei est intus bonum et verum ab intimis, hoc est, per intima hominis a Domino influit omne bonum et verum fidei; at cum a proprio seu ex merito, tunc interiora sunt spurca, et exteriora apparent munda prorsus sicut putida meretrix quae facie apparet venusta; aut sicut Aethiops vel potius Aegyptiorum mumia candida veste circum induta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church