Arcana Coelestia (Elliott) n. 6207

Previous Number Next Number See English 

6207. Angelorum influxus est imprimis in conscientiam hominis, ibi est planum in quod operantur; hoc planum est in interioribus hominis. Conscientia est duplex, interior et exterior, conscientia interior est boni et veri spiritualis, conscientia exterior est justi et aequi; haec conscientia datur hodie apud plures sed interior apud (x)paucos; at usque qui illa conscientia gaudent, salvantur in altera vita; sunt enim tales ut si contra bonum et verum, aut contra justum et aequum agunt, angantur et crucientur intus; non quod inde honor aut lucrum aut fama pereat, sed quia contra bonum et verum, aut justum et aequum egerant. Ast ubi hae conscientiae non sunt, est infimum quoddam quod aliquoties mentitur conscientiam, nempe ut verum et bonum, ac aequum et justum faciant non ex amore illorum sed propter se, suum honorem et lucrum; hi quoque anguntur et cruciantur cum adversa illis obveniunt, sed haec conscientia est nulla conscientia quia est amoris sui et mundi, et in illa nihil est de amore Dei et proximi, quare in altera vita nec apparet. [2]Qui tales sunt, etiam possunt officiis eminentioribus fungi sicut illi qui genuina conscientia gaudent, nam in forma externa faciunt similia, sed sui honoris et famae causa; quo itaque plus horum jacturam timent, eo melius munera publica ad favorem proximi et patriae obeunt; at qui non timent jacturam illorum, sunt in republica prorsus rejectibilia membra. Qui in falsa hac conscientia sunt, ne quidem sciunt quid conscientia, et cum audiunt ab aliis quid sit, irrident et credunt simplicitatis esse aut aegritudinis animi. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo cum influxu se habet, quod nempe conscientia sit planum in quod angeli influant, et quidem in affectiones boni et veri, ac justi et aequi ibi, ac sic teneant hominem vinctum, at usque in libero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church