Arcana Coelestia (Elliott) n. 831

Previous Number Next Number See English 

831. Sunt quae vixerunt genio, et solum studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro posuerunt omnem vitam et vitae jucunditatem, quare in societate civili prae aliis aestimatae; inde ex actualitate et habitu traxerunt id quod per modos decori se insinuare potuerint aliorum cupiditatibus et voluptatibus, simulatione honesti, sed fine dominandi; inde vita eorum facta simulativa et dolosa: similiter ac alii frequentarunt Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et piae apparerent; et praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae, quantum occultari potuissent. Tales in altera vita similiter cogitant; quid conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam; in aliorum quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens, quae iis sunt media decipiendi; et quoties vincula externa iis auferuntur, ruunt in scelestissima et obscenissima. Hae sunt quae in altera vita fiunt magae seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes; et arripiunt ibi artes in mundo ignotas; sunt sicut spongiae quae imbibunt artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant: artificia in mundo ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox audiatur sicut a spiritibus bonis alio loco: quod possint simul quasi apud plures esse, persuadendo sic aliis se esse quasi praesentes ubivis: quod loquantur ut plures simul, et in pluribus locis simul: quod avertere possint quae influunt a spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus angelicis, et pervertere ilico in sui favorem diversimode: quod inducere similitudinem alius per ideas quas captant et effigiant: cuivis inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui affectionis alterius; se surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae; repraesentare coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram pluribus, quod signum est angelicum; innocentiam simulare diversis modis, etiam repraesentando infantes quos osculantur: inspirant quoque aliis, contra quos odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non posse, postea accusant eos pro homicidis et divulgant: excitaverunt e memoria quicquid mali cogitavi et patravi, et hoc solertissime; cum in somno essem, locutae sunt prorsus sicut a me cum aliis, sic ut persuaderentur spiritus, et quidem falsa et obscena; praeter alia plura: natura earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi inesse percipiatur; inde non communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum; suntque iis oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam praesentem habentes. Hae praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter; quaedam in Gehenna; quaedam in curia quadam inter angues; quaedam per distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu; successu temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem. Continuatio sequitur in fine capitis.

CAPUT VIII 1. ET recordatus est DEUS Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae. 2. Et obturati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli, et inhibitus est imber e caelo. 3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum. 4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat. 5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo mensis, apparuerunt capita montium. * * * 6. Et factum a fine quadraginta dierum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit. 7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum de super terra. 8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi. 9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et reversa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae; et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam. 10. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca. 11. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra. 12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit redire ad illum amplius. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. 14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra. * * * 15. Et locutus est DEUS ad Noahum, dicendo, 16. Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. 17. Omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra. 18. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo. 19. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca. * * * 20. Et aedificavit Noah altare JEHOVAE, et accepit de omne bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari. 21. Et odoratus JEHOVAH odorem quietis, et dixit JEHOVAH in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus; et non addam amplius percutere omne vivum sicut feci. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church