Arcana Coelestia (Elliott) n. 2256

Previous Number Next Number See English 

2256. Quod `ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius' significet quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest, constat ex significatione `justi' quod sit bonum, ac `impii' quod sit malum, de qua supra n. 2250, inde `ad mori faciendum justum cum impio' est bonum cum malo; haec, quia fieri non debent, tum quia id cogitare horrorem facit, removentur in sensu interno, et tunc sistuntur haec, quod bonum non mori possit quia malum inde separari potest. [2] Quomodo haec se habent, paucis si ullis notum est; sciendum quod omne bonum quodcumque cogitavit et fecit homo ab infantia usque ad ultimum vitae ejus, remaneat; similiter omne malum adeo ut ne minimum ejus prorsus pereat; inscripta sunt ejus libro vitae, hoc est, ejus memoriae utrique, et ejus naturae, hoc est, ejus indoli et genio; ex illis vitam sibi formavit ac, ut ita dicatur, animam, quae talis [est] post mortem; sed bona nusquam commiscentur ita cum malis et mala cum bonis quin separari possint; si enim commiscerentur, periret homo in aeternum; hoc providet Dominus; cum homo in aeternum vitam venit, si in bonis amoris et charitatis vixit, tunc separat Dominus mala, et per bona apud eum elevat illum in caelum: si autem in malis vixit, nempe in contrariis amori et charitati, tunc separat Dominus bona ab illo, et mala eum ferunt in infernum; talis est sors cujusvis post mortem; sed est separatio, nusquam plenaria ablatio. [3] Praeterea etiam, quia voluntas hominis quae est altera pars vitae ejus, prorsus deperdita est, separat Dominus partem illam deperditam a parte altera quae intellectualis ejus, et in hoc bonum charitatis et per hoc novam voluntatem, apud illos qui regenerantur, implantat; hi sunt qui conscientiam habent; sic etiam Dominus in communi separat malum a bono: haec sunt arcana quae in sensu interno intellecta sunt per quod bonum non possit mori quia malum inde separari potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church